Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.1.281-3.1.309
Terence, Hecyra 3.1.281-309
Not analysed yet
Nemini ego plura acerba credo esse ex amore homini unquam oblata
Quam mihi. Heu me infelicem, hancine ego vitam parsi perdere?
Hacine causa ego cram tantopere cupidus redeundi domum,
Cui quanto fuerat praestabilius ubivis gentium agere aetatem
Quam huc redire, atque haec ita esse miserum me resciscere.
Nam nos omnes, quibus est alicunde aliquis obiectus labos,
Omne quod est interea tempus prius quam id rescitum est lucro est.
At sic citius qui te expedias his aerumnis reperies.
Si non redisses, hae irae factae essent multo ampliores;
Sed nunc adventum tuum ambas, Pamphile, scio reverituras.
Rem cognosces; iram expedies; rursum in gratiam restitues.
Levia sunt haec quae tu pergravia esse in animum induxti tuum.
Quid consolare me? an quisquam usquam gentium est aeque miser?
Prius quam hanc uxorem duxi habebam alibi animum amori deditum:
Iam in hac re, ut taceam, cuivis facile scitu est quam fuerim miser:
Tamen nunquam ausus sum recusare eam quam mihi obtrudit pater.
Vix me illinc abstraxi, atque impeditum in ea expedivi animum meum,
Vixque huc contuleram; hem, nova res orta est porro ab hac quae me abstrahat.
Tum matrem ex ea re me aut uxorem in culpa inventurum arbitror;
Quod ita quum esse invenero, quid restat nisi porro ut fiam miser?
Nam matris ferre iniurias me, Parmeno, pietas iubet.
Tum uxori obnoxius sum; ita olim suo me ingenio pertulit;
Tot meas iniurias quae nunquam in ullo patefecit loco.
Sed magnum nescio quid necesse est evenisse, Parmeno,
Unde ira inter eas intercessit quae tam permansit diu.
Haud quidem hercle parvum, si vis vero veram rationem exsequi.
Non maximas quae maximae sunt interdum irae iniurias
Faciunt; nam saepe est quibus in rebus alius ne iratus quidem est,
Quum de eadem causa est iracundus factus inimicissimus.