Latin · ~5 min
Act 3, lines 3.1.310-3.1.335
Terence, Hecyra 3.1.310-335
Not analysed yet
Pueri inter sese quam pro levibus noxiis iras gerunt!
Quapropter? quia enim qui eos gubernat animus infirmum gerunt.
Itidem illae mulieres sunt ferme ut pueri levi sententia.
Fortasse unum aliquod verbum inter eas iram hanc concivisse.
Abi, Parmeno, intro ac me venisse nuntia.
Hem, quid hoc est?
Tace.
Trepidari sentio et cursari rursum prorsum.
Agedum ad fores
Accede propius. Hem, sensistin?
Noli fabularier.
Pro Iupiter! clamorem audivi.
Tute loqueris, me vetas.
Tace obsecro mea gnata.
Matris vox visa est Philumenae.
Nullus sum.
Quidum?
Perii!
Quamobrem?
Nescio quod magnum malum
Profecto, Parmeno, me celas.
Uxorem Philumenam
Pavitare nescio quid dixerunt: id si forte est nescio.
Interii. Cur mihi id non dixti?
Quia non poteram una omnia.
Quid morbi est?
Nescio.
Quid? nemon medicum adduxit?
Nescio.
Cesso hinc ire intro, ut hoc quam primum quicquid est certum sciam?
Quonam modo, Philumena mea, nunc te offendam affectam?
Nam si periclum ullum in te inest, perisse me una haud dubium est.
Non usus facto est mihi nunc hunc intro sequi:
Nam invisos omnes nos esse illis sentio.
Heri nemo voluit Sostratam intro admittere.
Si forte morbus amplior factus siet,
Quod sane nolim, maxime heri causa mei,
Servum ilico introisse dicent Sostratae;
Aliquid tulisse comminiscentur mali
Capiti atque aetati illorum, morbus qui auctus siet.
Hera in crimen veniet, ego vero in magnum malum.