Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.3.361-3.3.392
Terence, Hecyra 3.3.361-392
Not analysed yet
Nequeo mearum rerum initium ullum invenire idoneum,
Unde exordiar narrare quae nec opinanti accidunt;
Partim quae perspexi his oculis, partim quae accepi auribus:
Qua me propter exanimatum citius eduxi foras.
Nam modo me intro ut corripui timidus, alio suspicans
Morbo me visurum affectam ac sensi esse uxorem; hei mihi!
Postquam me aspexere ancillae advenisse, ilico omnes simul
Laetae exclamant, Venit; id quod me repente aspexerant.
Sed continuo vultum earum sensi immutari omnium,
Quia tam incommode illis fors obtulerat adventum meum.
Una illarum interea propere praecucurrit nuntians
Me venisse: ego eius videndi cupidus recta consequor.
Postquam introii extemplo eius morbum cognovi miser;
Nam neque ut celari posset tempus spatium ullum dabat,
Neque voce alia ac res monebat ipsa poterat conqueri.
Postquam aspexi, O facinus indignum! inquam; et corripui ilico
Me inde lacrimans, incredibili re atque atroci percitus.
Mater consequitur: iam ut limen exirem ad genua accidit
Lacrimans misera: miseritum est. Profecto hoc sic est, ut puto:
Omnibus nobis ut res dant sese ita magni atque humiles sumus.
Hanc habere orationem mecum a principio institit:
O mi Pamphile, abs te quamobrem haec abierit causam vides;
Nam vitium est oblatum virgini olim ab nescio quo improbo:
Nunc huc confugit te atque alios partum ut celaret suum.
Sed cum orata eius reminiscor, nequeo quin lacrimem miser.
Quaeque fors fortuna est, inquit, nobis quae te hodie obtulit,
Per eam te obsecramus ambae, si ius, si fas est, uti
Adversa eius per te tecta tacitaque apud omnes sient.
Si unquam erga te animo esse amico sensti eam, mi Pamphile,
Sine labore hanc gratiam te ut sibi des pro illa nunc rogat.
Caeterum de reducenda id facias quod in rein sit tuam,
Parturire eam neque gravidam esse ex te solus conscius.