Latin · ~5 min
Act 3, lines 3.3.393-3.3.414
Terence, Hecyra 3.3.393-414
Not analysed yet
Nam aiunt tecum post duobus concubuisse eam mensibus:
Tum postquam ad te venit mensis agitur hic iam septimus;
Quod te scire ipsa indicate res. Nunc si potis est, Pamphile,
Maxime volo doque operam ut clam eveniat partus patrem,
Atque adeo omnes: sed si fieri id non potest quin sentiant,
Dicam abortum esse: scio nemini aliter suspectum fore
Quin, quod verisimile est, ex te recte eum natum putent.
Continuo exponetur: hic tibi nihil est quicquam incommodi;
Et illi miserae indigne factam iniuriam contexeris.
Pollicitus sum; et servare in eo certum est quod dixi fidem;
Nam de reducenda, id vero neutiquam honestum esse arbitror;
Nec faciam; etsi amor me graviter consuetudoque eius tenet.
Lacrimo, quae posthac futura est vita quum in mentem venit,
Solitudoque. O fortuna, ut nunquam perpetuo es bona!
Sed iam prior amor me ad hanc rem exercitatum reddidit,
Quem ego tum consilio missum feci: idem nunc huic operam dabo.
Adest Parmeno cum pueris: hunc minime est opus
In hac re adesse; nam olim soli credidi
Ea me abstinuisse in principio, cum data est.
Vereor, si clamorem eius hic crebro audiat,
Ne parturire intelligat: aliquo mihi est
Hinc ablegandus dum parit Philumena.