Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.1.546-4.1.574
Terence, Hecyra 4.1.546-574
Not analysed yet
Id nunc res indicium haec facit quo pacto factum volueris.
Adeon me esse pervicacem censes cui mater siem
Ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?
Tun prospicere, aut iudicare nostram in rem quod sit potes?
Audisti ex aliquo fortasse qui vidisse eum diceret
Exeuntem aut introeuntem ad amicam. Quid tum postea,
Si modeste ac raro hoc fecit? nonne ea dissimulare nos
Magis humanum est quam dare operam id scire qui nos oderit?
Nam si is posset ab ea sese derepente avellere
Quacum tot consuesset annos, non eum hominem ducerem,
Nec virum satis firmum gnatae.
Mitte adolescentem, obsecro,
Et quae me peccasse ais. Abi: solum solus conveni.
Roga velitne an non uxorem: si est ut dicat velle se,
Redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae.
Si quidem ille ipse non vult, et tu sensti esse in eo, Myrrhina,
Peccatum, aderam cuius consilio ea par fuerat prospici.
Quamobrem incendor ira esse ausam facere haec te iniussu meo.
Interdico ne extulisse extra aedes puerum usquam velis.
Sed ego stultior meis dictis parere hanc qui postulem.
Ibo intro, atque edicam servis ne quoquam efferri sinant.
Nullam pol credo mulierem me miseriorem vivere;
Nam ut hic laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciverit,
Non edepol clam me est, quum hoc quod levius est tam animo iracundo tulit:
Nec qua via sententia eius possit mutari scio.
Hoc mihi unum ex plurimis miseriis reliquum fuerat malum,
Si puerum ut tollam cogit, cuius nos qui sit nescimus pater.
Nam quum compressa est nata, forma in tenebris nosci non quita est;
Neque detractum ei est quicquam qui posset post nosci qui siet.
Ipse eripuit vi in digito quem habuit virgini abiens annulum.