Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.1.516-4.1.545
Terence, Hecyra 4.1.516-545
Not analysed yet
Perii: quid agam? quo me vertam? quid viro meo respondebo
Misera? nam audivisse vocem pueri visus est vagientis:
Ita corripuit derepente tacitus sese ad filiam.
Quod si rescierit peperisse eam, id qua causa clam me habuisse
Dicam non edepol scio.
Sed ostium concrepuit. Credo ipsum exire ad me: nulla sum.
Uxor ubi me ad filiam ire sensit, se duxit foras;
Atque eccam video. Quid ais, Myrrhina? Heus, tibi dico.
Mihine, mi vir?
Vir ego tuus sim? tun virum me aut hominem deputas adeo esse?
Nam si utrumvis horum, mulier, unquam tibi visus forem,
Non sic ludibrio tuis factis habitus essem.
Quibus?
At rogitas?
Peperit filia. Hem, taces? ex quo?
Istuc patrem rogare est aequum?
Perii: ex quo censes nisi ex illo cui data est nuptum, obsecro?
Credo; neque adeo arbitrari patris est aliter: sed demiror
Quid sit quamobrem tantopere omnes nos celare volueris
Partum, praesertim quum et recte et tempore suo pepererit.
Adeon pervicaci esse animo ut puerum praeoptares perire,
Ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires,
Potius quam adversum animi tui libidinem esset cum illo nupta?
Ego etiam illorum esse hanc culpam credidi, quae te est penes.
Misera sum.
Utinam sciam ita esse istuc sed nunc mihi in mentem venit
De hac re quod locuta es olim, quum illum generum cepimus:
Nam negabas nuptam posse filiam tuam te pati
Cum eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris.
Quamvis causam hunc suspicari quam ipsam veram mavolo.
Multo prius scivi quam tu illum amicam habere, Myrrhina:
Verum id vitium nunquam decrevi esse ego adolescentiae:
Nam id est omnibus innatum: at pol iam aderit se quoque etiam quum oderit.
Sed ut olim te ostendisti eadem esse nihil cessavisti usque adhuc,
Ut filiam ab eo abduceres, neu quod ego egissem asset ratum.