Latin
Act 1
Terence, Phormio 1.1
Not analysed yet
Amicus summus meus et popularis Geta
Heri ad me venit. Erat ei de ratiuncula
Iampridem apud me reliquum pauxillulum
Nummorum; id ut conficerem. Confeci: affero.
Nam herilem filium eius duxisse audio
Uxorem: ei, credo, munus hoc corraditur.
Quam inique comparatum est hi qui minus habent
Ut semiper aliquid addant divitioribus.
Quod ille unciatim vix de demenso suo,
Suum defrudans genium, comparsit miser,
Id illa universum abripiet, haud existimans
Quanto labore partum. Porro autem Geta
Ferietur alio munere, ubi hera pepererit;
Porro autem alio, ubi erit puero natalis dies;
Ubi initiabunt. Omne hoc mater auferet:
Puer causa erit mittendi. Sed videon Getam?