Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.51-1.2.90
Terence, Phormio 1.2.51-90
Not analysed yet
Si quis me quaeret rufus—
Praesto est; desine.
Oh!
At ego obviam conabar tibi, Dave.
Accipe, hem,
Lectum est: conveniet numerus quantum debui.
Amo te, et non neglexisse habeo gratiam.
Praesertim ut nunc sunt mores. Adeo res redit;
Si quis quid reddit, magna habenda est gratia.
Sed quid tu es tristis?
Egone? neseis quo in metu et
Quanto in periclo simus?
Quid istuc est?
Scies,
Modo ut tacere possis.
Abi sis, insciens.
Cuius tu fidem in pecunia perspexeris,
Verere verba ei credere? ubi quid mihi lucri est
Te fallere?
Ergo ausculta.
Hanc operam tibi dico.
Senis nostri, Dave, fratrem maiorem Chremem
Nostine?
Quidni?
Quid? eius gnatum Phaedriam?
Tamquam te.
Evenit senibus ainbobus simul,
Iter illi in Lelmnum ut esset, nostro in Ciliciam
Ad hospitem antiquum: is senem per epistolas
Pellexit, modo non montes auri pollicens.
Cui tanta erat res, et supererat?
Desinas:
Sic est ingeniun.
Oh, regem me esse oportuit.
Abeuntes ambo hic tum senes, me filiis
Relinquunt quasi magistrum.
O Geta, provinciam
Cepisti duram.
Mihi usus venit, hoc scio:
Memini relinqui me Deo irato meo.
Coepi adversari primo. Quid verbis opus est?
Seni fidelis dum sum, scapulas perdidi.
Venere in mentem mili istaec; Namque inscitia est,
Adversum stimulum calces?
Coepi iis omnia
Facere, obsequi quae vellent.
Scisti uti foro.
Noster mali nihil quicquam primo. Hic Phaedria
Continuo quandam nactus est puellulam
Citharistriam: hanc amare coepit perdite.
Ea serviebat lenoni impurissimo;
Neque quod daretur quicquam: id curarant patres.
Restabat aliud nihil nisi oculos pascere,
Sectari, in ludum ducere, et reducere.
Nos otiosi operam dabamus Phaedriae.
In quo haec discebat ludo, exadversum ei loco
Tonstrina erat quaedam. Hic solebamus fere
Plerumque eam opperiri dum inde iret domum.