Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.1.231-2.1.264
Terence, Phormio 2.1.231-264
Not analysed yet
Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo?
Nec meum imperium, ac mitto imperium, non simultatem meam
Revereri saltem? non pudere? O facinus audax! o Geta
Monitor!
Vix tandem.
Quid mihi dicent, aut quam causam reperient,
Demiror.
Atqui repperi iam: aliud cura.
Anne hoc dicet mihi,
Invitus feci: lex coegit? Audio. Fateor.
Places.
Verum scientem, tacitum, causam tradere adversariis;
Etiamne id lex coegit?
Illud durum.
Ego expediam: sine.
Incertum est quid agam, quia praeter spem atque incredibile hoc mihi obtigit:
Ita sum irritatus animum ut nequeam ad cogitandum instituere:
Quamobrem omnes, quum secundae res sunt maxime, tum maxime
Meditari secum oportet quo pacto adversam aerumnam ferant;
Pericla, damna, exilia! Peregre rediens semper cogitet
Aut filii peccatum, aut uxoris mortem, aut morbum filiae;
Communia esse haec; nequid horum unquam accidat animo novum:
Quicquid praeter spem eveniat omne id deputare esse in lucro.
Phaedria, incredibile est quantum herum anteco sapientia.
Meditata mihi sunt omnia mea incommoda, herus si redierit:
Molendum usque in pistrino; vapulandum; habendae compedes;
Opus ruri faciendum: horum nihil quicquam accidet animo novum.
Quicquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro.
Sed quid cessas hominem adire, et blande in principio alloqui?
Phaedriam mei fratris video filium mihi ire obviam.
Mi patrue, salve.
Salve: sed ubi est Antipho?
Salvum advenire—
Credo: hoc responde mihi.
Valet: hic est: sed satin omnia ex sententia?
Vellem quidem.
Quid istuc?
Rogitas, Phaedria?
Bonas, me absente, hic confecistis nuptias.
Eho, an id succenses nunc illi?
O artificem probum.
Egone illi non succenseam? Ipsum gestio
Dari mihi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat
Lenem patrem illum factum me esse acerrimum.
Atqui nihil fecit, patrue, quod succenseas.
Ecce autem similia omnia; omnes congruunt;