Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.3.348-2.3.386b
Terence, Phormio 2.3.348-386b
Not analysed yet
En unquam cuiquam contumeliosius
Audistis factam iniuriam quam haec est mihi?
Adeste, quaeso.
Iratus est.
Quin tu hoc age: st!
Iam ego hunc agitabo. Pro Deum immortalium!
Negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho?
Hanc Demipho negat esse cognatam?
Negat.
Neque eius patrem se scire qui fuerit?
Negat.
Ipsum esse opinor de quo agebam. Sequimini.
Nec Stilphonem ipsum scire qui fuerit?
Negat.
Quia egens relicta est misera, ignoratur parens,
Negligitur ipsa: vide avaritia quid facit.
Si herum insimulabis avaritiae, male audies.
O audaciam! etiam me ultro accusatum advenit?
Nam iam adolescenti nihil est quod succenseam,
Si illum minus norat: quippe homo iam grandior,
Pauper, cui opera vita erat, ruri fere
Se continebat: ibi agrum de nostro patre
Colendum habebat. Saepe interea mihi senex
Narrabat se hunc negligere cognatum suum:
At quem virum! quem ego viderim in vita optimum.
Videas te atque illum ut narras.
I in malam crucem.
Nam nisi ita eum existimassem, nunquam tam graves
Ob hanc inimicitias caperem in vestram familiam,
Quam is aspernatur nunc tam illiberaliter.
Pergin hero absenti male loqui, impurissime?
Dignum autem hoc illo est.
Ain tandem, career?
Geta.
Bonorum extortor, legum contortor.
Geta.
Responde.
Quis homo est? ehem!
Tace.
Absenti tibi
Te indignas, seque dignas, contumelias
Nunquam cessavit dicere hodie.
Ohe, desine.
Adolescens, primum abs te hoc bona venia peto,
Si tibi placere potis est, mihi ut respondeas:
Quem amicum tuum ais fuisse istum? explana mihi:
Et qui cognatum me sibi esse diceret.
Proinde expiscare, quasi non nosses.
Nossem?
Ita.
Ego me nego: tu qui ais redige in memoriam.
Eho, tu sobrinum tuum non noras?
Enicas:
Dic nomen.
Nomen?
Maxime. Quid nunc taces?
Perii hercle: nomen perdidi.
Hem, quid ais?