Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.3.606-4.3.643
Terence, Phormio 4.3.606-643
Not analysed yet
Exspecto quam mox recipiat huc sese Geta:
Sed patruum video cum patre adstantem. Hei mihi,
Quam timeo adventus huius quo impellat patrem.
Adibo hosce, O noster Chreme.
Salve, Geta.
Venire salvum volupe est.
Credo.
Quid agitur?
Multa advenienti, ut fit, nova hic compluria.
Ita: de Antiphone audistin quae facta?
Omnia.
Tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme,
Sic circumiri.
Id cum hoc agebam commodum.
Nalm hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo
Inveni, opinor, remedium huic rei.
Quid, Geta?
Quod remedium?
Ut abii abs te, fit forte obviam
Mihi Phormio.
Qui Phormio?
Is qui istam.
Scio.
Visum est mihi ut eius tentarem sententiam.
Prendo hominem solum: Cur non, inquam, Phormio,
Vides inter nos sic haec potius cum bona
Ut componantur gratia quam cum mala?
Herus liberalis est, et fugitans litium:
Nam caeteri quidem hercle amici omnes modo
Uno ore auctores fuere ut praecipitem hanc daret.
Quid hic coeptat? aut quo evadet hodie?
An legibus
Daturum poenas dices, si illam eiecerit?
Iam id exploratum est. Heia, sudabis satis,
Si cum illo inceptas homine: ea eloquentia est.
Verum pone esse victum eum: at tandem tamen
Non capitis eius res agitur, sed pecuniae.
Postquam hominem his verbis sentio mollirier,
Soli sumus nunc hic, inquam; eho dic, quid velis dari
Tibi in manum, ut herus his desistat litibus;
Haec hinc facessat; tu molestus ne sies.
Satin illi Di sunt propitii?
Nam sat scio,
Si tu aliquam partem aequi bonique dixeris,
Ut est ille bonus vir, tria non commutabitis
Verba hodie inter vos.
Quis te istaec iussit loqui?
Immo non potuit melius pervenirier
Eo quo nos volumus.
Occidi.
Perge eloqui.
A primo homo insanibat.
Cedo, quid postulat?
Quid? nimium quantum libuit.