Latin
Liber Primus
Tertullian, ad Nationes 1.10_13
Not analysed yet
[13] At enim illi sapientissimi acprudentissimi maiores, quorum institutis renuntiare non nostis maxiime in persona deorum uestrorum, ipsi quoque impii deprehenduntur. [14] Mentior, si numquam censuerant, ne qui imperator fanum, quod in bello uouisset, prius dedicasset quam sena tus probasset, ut contigit M. Aemilio, qui uouerat Alburno deo. [15] Vtique enim impiissimum, immo contumeliosissimum admissum est, in arbitrio et libidine sententiae humanae <. . . . . . >re honorem diuinitatis, ut deus non sit, nisi cui esse permiserit senatus. [16] Saepe censores inconsulto populo aedes adsolauerunt; certe Liberum Patrem cum sacro suo consules senatus auctoritate non urbe solummodo, uerum tota Italia eliminauerunt. [17] Ceterum Serapem et Isidem et Arpocraten et Anubem prohibitos Capitolio Varro commemorat eorumque aras a senatu deiectas nonnisi per uim popularium restructas. [18] Sed tamen et Gabinius consul Kalendis Ianuariis, cum uix hostias probaret prae popularium coetu, quia nihil de Serape et Iside constituisset, potiorem habuit senatus censuram quam impetum uulgi et aras institui prohibuit.