Latin
Liber Primus
Tertullian, ad Nationes 1.10_19
Not analysed yet
[19] Habetis igitur in maioribus uestris, etsi non nomen, attamen sectam Christianam, quae deos neglegit. Horum si uos saltem integrum �honoribus uestris rei esse laesae religionis, sed inuenio conspirasse a uobis tam superstitionis quam impietatis profectum. [20] Quanto enim inreligiosiores deprehendimini? Priuatos enim deos, quos Lares et Penates domestica consecratione perhibetis, domestica et licentia inculcatis uenditanto, pignerando pro necessitate ac uoluntate. [21] Essent quidem tolerabiliora eiusmodi contumaciae sacrilegia, nisi quod eo iam contumeliosiora, quod modica. Sed aliquo solacio priuatorum et domesticorum deorum querellae iuuantur, quo publice turpius contumeliosiusque tractetis. [22] Iam primum, quos in hastarium regessistis, publicanis subdidistis, omni quinquennio inter uectigalia uestra proscriptos addicitis. Sic Serapeum, sic Capitolium petitur; addicitur, conducitur diuinitas eadem uoce praeconis, eadem exactione quaestoris. [23] Sed enim agri tributo onusti uiliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt captiuitati notae, poenae): dei uero, qui magis tributarii, magis sancti; immo, qui magis sancti, magis tributarii. [24] Maiestas prostituitur in quaestum, negotiatione religio proscribitur, sanctitas locationem mendicat; exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri, pro stipibus, pro hostiis; uenditis totam diuinitatem: non licet eam gratis coli; plus denique publicanis reficitur quam sacerdotibus!