Latin
Liber Primus
Tertullian, ad Nationes 1.12_1
Not analysed yet
XII. [1] Sed et qui crucis nos antistites affirmat, consa cerdos erit noster. Crucis qualitas signum est de ligno: etiam de materia colitis penes uos cum effigie. [2] Quamquam sicut uestrum humana figura est, ita et nostrum. sua propria. Viderint nunc liniamenta, dum una sit qualitas; uiderit forma, dum ipsum sit dei corpus. [3] Quodsi de hoc differentia intercedit, quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica et Ceres Pharia, quae sine forma rudi palo et solo staticulo ligni informis repraesentatur? Pars crucis, et quidem maior, est omne robur quod derecta statione defigitur. [4] Sed nobis tota crux imputatur, cum antemna scilicet sua et cum illo sedilis excessu. Hoc quidem uos incusabiliores, qui mutilum et truncum dicastis lignum, quod alii plenum et structum consecrauerunt!