Latin
Liber Primus
Tertullian, ad Nationes 1.12_5
Not analysed yet
[5] Enimuero de reliquo integra est religio uobis integrae crucis, sicut ostendam. Ignoratis autem etiam originem ipsam deis uestris de isto patibulo prouenisse. [6] Nam omne simulacrum, seu ligno seu lapide desculpitur, seu aere defunditur, seu quacumque alia locupletiore materia producitur, plasticae manus praecedant necesse est. [7] Plasta autem lignum crucis in primo statuit, quoniam ipsi quoque corpori nostro tacita et secreta linea crucis situs est, quod caput emicat, quod spina dirigitur, quod umerorum obliquatio ; <. . . . . . >; si statueris hominem manibus expansis, imaginem crucisfeceris. [8] Huic igitur exordio et uelut statumini argilla desuper intexta paulatim membra complet, et corpus struit, et habitum, quem placuit argillae, intus cruci ingerit; [9] inde circino et plumbeis modulis praeparatio simulacri, in marmor, in lutum uel aes uel argentum, uel quodcumque placuit deum fieri, transmigratura. A cruce argilla, ab argilla deus: quodammodo transit crux in deum per argillam.