Latin
Liber Primus
Tertullian, ad Nationes 1.16_14
Not analysed yet
[14] Pusio honeste natus fortuita neglegentia comitum ultra ianuam progressus iter praetereuntibus tractus domo excidit: qui eum nutrierat Graeculus, uel a limine Graeculo more captauerat �intrans. [15] Inde mutatus a se aetate Romam in uenalicio refertur. Emit inprudens pater et utitur Graeco; dehinc, ut usum era, adulescentem dominus in agrum et uincula legat. [16] Illic iamdudum paedagogus et nutrix poenas dabant. Repraesentatur eis tota causa, referunt inuicem exitus suos, illi, quod alumnus in pueritia perisset; ille, se quoque a pueritia perisse, ceterum eodem euentu: Romae natum honesta domo; forsitan et signa quaedam retexuerit. [17] Igitur Dei uoluntate fit ut tanta saeculo macula exprobraretur; spiritus de die concutitur, tempora cum aetate respondent; aliquid et oculi de liniamentis recordantur, proprietates nonnullae in corpore recensentur. [18] Dominos, immo iam parentes, tantum prolatae inquisitionis diligentia inpellit; inuestigatur uenaliciarius, infeliciter inuenitur. [19] Reuelato scelere parentes sibi laqueo medentur, bona filio male superstiti praefectus adscribit, non ad hereditatem, sed ad stipendium stupri et incesti. [20] Satis erat unum istud exemplum publicae eruptioms) eiusmodi scelerum delitiscentium in uobis. Nihil semel euenit in rebus humanis: semel plane erui potest. De sacramentis nostrae religionis, opinor, intentatis, et sunt paria uestris etiam non sacramentis!