Latin
Liber Primus
Tertullian, ad Nationes 1.17_1
Not analysed yet
XVII. [1] De obstinationibus uero uel praesumptionibus si qua proponitis, ne istae quidem ad communionem comparationis absistunt. [2] Prima obstinatio est, qua secunda a deis religio constituitur Caesarianae maiestatis, quod inreligiosi dicamur in Caesares, neque imagines eorum repropitiando neque genios deierando. [3] Hostes populi nuncupamur. Ita uero sit, cum ex uobis nationibus quotidie Caesares et Parthici et Medici et Germanici fiant. Hoc loco Romana gens uiderit, in quibus indomitae et extraneae nationes. [4] "Vos tamen de nostris aduersus nostros conspiratis!" Agnoscimus sane Romanam in Caesares fidem: nulla umquam coniuratio erupit, nullus in senatu uel in palatiis ipsis sanguis Caesaris notam fixit, nulla in prouinciis affectata maiestas! Adhuc Syriae cadauerum odoribus spirant, adhuc Galli Rhodano suo non lauant! [5] Sed omitto uesaniae crimina, quia nec ista Romanum nomen admittunt: uanitatis sacrilegia conueniam et ipsius uernaculae gentis inreuerentiam recognoscam et festiuos libellos, quos statuae sciunt, et illa oblique nonnumquam dicta a concilio atque maledicta quae circi sonant: si non armis, saltim lingua semper rebelles estis. [6] Sed aliud, opinor, est non iurare per genium Caesaris: dubitatur enim de periuris iure, cum ne per deos quidem uestros ex fide deieretis. [7] Sed non dicimus deum imperatorem: super eiusmodi enim, quod uulgo aiunt, sannam facimus. [8] Immo qui deum Caesarem dicitis, et deridetis dicendo quod non est, et maledicitis, quia non uult esse quod dicitis: mauult enim uiuere quam deus fieri!