Latin
Liber Primus
Tertullian, ad Nationes 1.8_4
Not analysed yet
[4] Sed unum hoc erit de uanitatibus uestrarum fabularum, non otiose nobis retractandum, quo fidem uestram uanitatibus quam ueritatibus deditam demonstrare gestimus. [5] An omnino credibile sit, tali membro desecto, uastato ipsius animae organo et utique radicitus caeso, castratis faucibus quae etiam extrinsecus periculose uulnerantur, exinde tabo in praecordia refluente, postremo aliquamdiu cessantibus alimentis uitam nutrici illi perseuerasse? [6] Age nunc, perseuerauerit Philomelae medicamentis <. . . . . . . . . >quam et ipsam prudentiores non linguae caede, sed rapti pudoris rubore mutam interpretantur. [7] Si ergo uixit, potuit effutire aliquid: obtusum et exarticulatum sonum tinnitumque sine modulatu labellorum, expanso ore, lingua stupente de solis faucibus cogi licet. [8] Id fors tunc infantes, quia unicum, facilius commentati paulo modulatius, utpote linguatuli in inuentum alicuius interpretationis impegerint.