Latin
1.8_9 to 1.8_11
Tertullian, ad Nationes 1.8_9-8_11
Not analysed yet
[9] Sint nunc primi Phryges: non tamen tertii Christiani. Quantae enim aliae gentium series post Phrygas? Verum recogitate, ne quos tertium genus dicitis, principem locum optineant, siquidem non ulla gens non Christiana. [10] Itaque quaecumque gens prima, nihilominus Christiana: ridicula dementia nouissimos dicitis et tertios nominatis. [11] Sed de superstitione tertium genus deputamur, non de natione ut sint Romani, Iudaei, dehinc Christiani. Vbi autem Graeci? [12] Vel si in Romanorum superstitionibus censentur, quoniam quidem etiam deos Graeciae Roma sollicitauit, ubi saltem Aegyptii, et ipsi, quod sciam, priuati curiosaeque religionis? [13] Porro si tam monstruosi, qui tertii loci, quales habendi, qui primo et secundo antedecunt?