Latin
Liber Secundus
Tertullian, ad Nationes 2.12_13
Not analysed yet
[13] Ita Saturnus unicus masculus Caeli atque Terrae. Sed ipse pubescens sorori suae iungitur: nondum leges quae incesta prohiberent, nec quae parricidium plecterent. [14] Itaque filios uirili sexu deuorabat: melius ipse quam lupi, si exponeret! Timebat scilicet, ne quis illorum de paterna falce didicisset. [15] Nato mox et abalienato Ioue saxum infantis ementiti deglutiuit. Hoc ingenio diu securus tandem filio quem non digesserat, in tenebris adulto oppressus regnoque priuatus est. [16] Hunc uobis patriarcham deorum Caelum et Terra poetis obstetricantibus procreauerunt. [17] Sed eleganter quidam sibi uidentur physiologice per allegoricam argumentationem de Saturno interpretari tempus esse, et ideo Caelum et Terram parentes, ut et ipsos origini nullos, et ideo falcatum quia tempore omnia dirimantur, et ideo uoratorem suorum quod omnia ex se edita in semetipsum consumat. Nominis quoque testimonium compellunt: Kro& non dictum Graece ut Xro&non . [18] Aeque Latini uocabuli a sationibus rationem deducunt, qui eum procreatorem coniectant, per eum seminalia caeli in terram deferri. [19] Opem adiungunt, quod opem uiuendi semina conferant, tum et quod opere semina euadant. [20] Quae, oro, huius translationis ratio? Nempe uelim exponas. Aut Saturnus fuit aut tempus. Quomodo Saturnus, si tempus? Si Saturnus, quomodo tempus? Vtrumque enim non potes corporale et incorporale in eo existimare. [21] Quid autem prohibuit tempus coli in sua qualitate, non in fabulis hominis, aut fabulam hominis in sua specie, non in temporibus prodi? [22] Quid sibi uult intellectio ista, nisi foedas materias mentitis argumentationibus colorare? [23] Saturnum neque ideo, quia dicis hominem, uis tempus, aut dum eum tempus facis, iam nec hominem uis fuisse. [24] . . . . . . . . . . . . . . >omnino Saturnus in terris humanae qualitatis apud ueteres memorias recensetur. Potest incorporaliter fingi quoduis quod non fuerit omnino; uacat fingendi locus, ubi ueritas est. [25] Cum autem Saturnum constat uixisse, frustra demutatis: non conceditur uobis quem non negabitis uixisse, negare fuisse hominem, qui neque deus neque tempus defendi potest.