Latin · ~4 min
Liber Secundus
Tertullian, ad Nationes 2.12_6
Not analysed yet
[6] Et tamen Caeli et Terrae originem omitto; erant undeunde, caelibes diu et orbi, antequam mariti et parentes: longo scilicet aeuo crescendum illis fuit ad tantam proceritatem! [7] Denique simul coepit et Caelo uox insolescere et ubera Terrae lapilliscere, faciunt nuptias inter se: credo, aut Caelum descendit ad sponsam aut Terra ascendit ad sponsum. [8] Concepit tamen Terra de Caelo et peperit illa qeo_j a! deoj Saturnum, mira ratione: utri parentum similis? [9] Sed etsi peperit, certe ante Saturnum neminem procreauerunt nisi unam post Saturnum Opem; exinde de subole cessatum est. [10] Nam Saturnus quidem Caelum castrauit dormientem (�legimus Caelum genere masculino: ceterum quomodo pater nisi masculinus? [11] Sed et unde ad castrandum falx illi, hoc sane aevo ? Nondum enim Vulcanus artifex ferri. �),Terra uero orbata aspernata est, etsi adhuc iuuenili aetate, alii nubere. [12] "Sed nec habebat Caelo potiorem." Quam tamen nisi illam Mare amplectitur? Sed olet salsuginem: dulcibus est aquis assueta.