Latin
Liber Secundus
Tertullian, ad Nationes 2.13_1
Not analysed yet
XIII. [1] Sedenim manifestis uis sua adsistit. Quos a primordio possunt non <. . . . >rere< . . . . . . . . . . . . . . . . >diuinitatem, affirmando illos post mortem deos factos, ut Varro, et qui cum eo somniauerunt. [2] Hic igitur consisto: si sunt allecti dei uestri in hoc nomen et numen, ut in ordinem senatorium, <. . . . . . >str< . . . . concedatis iam necesse est, esse aliquem summum dominatorem habentem allegendi potestatem et quasi Caesarem: neque quisquam aliis praestare potest in quo non ipse dominetur; [3] (Ceterum si potuerunt deos sese facere post mortem, cur ergo deterioris condicionis ab initio esse uoluerunt?) [4] Aut si nemo est qui deos faceret, quomodo facti dicentur qui non nisi ab alio fieri potuissent? Ita nullus datur uobis renuendi locus esse mancipem quendam diuinitatis.