Latin · ~8 min
Liber Secundus
Tertullian, ad Nationes 2.13_5
Not analysed yet
[5] Perspiciamus itaque causas allegendae mortalitatis in caelum. Harum duplicem rationem, credo, proferetis. [6] Aut enim ille, quisquis id praestans, facit ut habeat uel amminicula uel munimenta uel etiam ornamenta fastigii sui, aut meritorum necessitate conferens dignis quibusque. [7] Aliud quid suspicare non datur: nemo quid largiendo alicui aut non sua aut illius causa facit. [8] Sed non potest competere numini, ut sit tanta ei potestas, ut scilicet de mortuis deos faciat, et si tanta humanitas inrogetur, quia egeat opera uel etiam munimento quorundam et quidem mortuorum, �quo mirum, cum alios ab initio sibi immortales instituere potuisset? [9] Nec diutius de . . . . . . . . . . >tus conquiret, qui humana diuinis comparauit. Sane quae posterior opinio est, discuti debet, si deus reminiscentia meritorum <. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >contributa, [10] si pristinis uiris caelum ob merita patuit, recogitandum, quod exinde nemo dignus eo honore fuit. Nisi si capere iam locus non potest: tantis uidelicet <. . . . . . . . . . . . . . . . . . >a meruerit antiquitas. [11] Ergo an meruerit retractemus. Qui ait meruisse, proponat ipsius merita. [12] Si quid incuna< . . . . . . . . . . . . . . . >litatis ualent ad suffragium diuinitatis, incesto commaculatos Opem et Saturnum fratres recepistis. [13] Furtiuus infans Iuppiter uester, indignus et tecto et ubere humano, merito quem Cretae nutrix tam mala manebat. [14] Adultus denique qualemcumque genitorem pellit, felicissimum regem, aurei scilicet saeculi, sub quo laboris inopiae <. . . . . . . . >ae pax quiescebat, sub quo "nulli subigebant arua coloni; ipsaque omnia tellus nullo poscente ferebat."