Latin · ~6 min
Liber Secundus
Tertullian, ad Nationes 2.15_2
Not analysed yet
[2] Differo de his quos in oraculis co< . . . . . >et testimonium hic diuini. Qui et tristitiae deos arbitros esse uoltis, ut sit Viduus, qui animam corpore uiduet, quem intra muros cludi non permittendo damnastis, item Caeculus, qui oculos sensu exanimet, item Orbana, quae in orbitatem semina extinguat; et ipsius mortis dea est. [3] Vt cetera transuolem, etiam locorum urbis uel loca deos arbitramini, arcuum Ianum patrem (et diua Arquis est Iana), et montium septem Montinum. [4] <. . . . . . . . . . >illi faciunt, qui in isdem locis aras uel aedes habent, prae. . . . . . . . . . . in alieno loco aut mercedibus habitant. [5] Taceo Ascensum ab ascensibus, et Cliuicolam a cliuis; taceo deos Forculum a foribus et Cardeam a cardinibus et liminum Limentinum, siue qui alii inter uicinos apud uos numinum ianitorum adorantur. [6] Quid enim magnum, cum et numina sua habeant in lupanaribus, in culinis, et in imo carcere in< . . . . . . . >? [7] Cum haec itaque propria his aliisque Romanorum deis, quibus totius uitae officia distribuuntur, taliter ut ceteris deis opus non sit, immo cum priuatim apud Romanos deputentur, quos supra signauimus, nec facile foris cogniti, quomodo ea omnia, quibus illos praeesse uoluerunt, in omni genere humano et in omni gente proueniunt, ubi praesides eorum non modo honore, sed ipsa quoque notitia carent?