Latin
Liber Secundus
Tertullian, ad Nationes 2.16_1
Not analysed yet
XVI. [1] "Sedenim quidam fructus et necessaria uictui demonstrauerunt." Quaeso uos, cum dicitis inuenisse illos, nonne confitemini prius fuisse quae inuenirentur? [2] Cur ergo non auctorem potius honoratis, cuius haec dona sunt, sed auctorem transfertis in repertores? [3] <. . . . . . . >que inuenisset, utique auctori gratias egit, utique illum deum sensit, <. . . . . . . . . . >ministerium institutoris, a quo et ipse institutus est qui inueniret et ipsum quod inueniretur. [4] Ficum uiridem Romae nemo nouerat Africanam, cum Cato senatui intulit, ut quam prope prouincia hostilis esset, cui subigendae semper instabat, exprimeret. [5] Cerasium Cn. Pompeius de Ponto primus Italiae prouolgauit. Potuerunt et hi nouorum apud Romanos pomorum repertores meruisse praeconium diuinitatis!