Latin
2.17_7 to 2.17_10
Tertullian, ad Nationes 2.17_7-17_10
Not analysed yet
[7] Misera aduersus fata non ualuit! Nec tamen tantum honoris Romani fatis decreuerunt, ut dedentibus Carthaginem sibi, quantum Larentinae! [8] Si dei isti conferendi inperii potest< . . . . . . regnauit enim Iuppiter Cretae et Saturnus Italiae et Isis Aegypto <. . . . . . . . . . . . . >regnauerunt, quibus etiam operati plerique traduntur? [9] Ita quib< . . . . . . . . . . dominos facit, et dediticius Admeti ciues Romanos imperio auget, dum liberalem cultorem suum Croesum ambiguis sortibus fallendo circumuenit. Num timebat deus uerum constanter praenuntiare regno exc< . . . . . . . . . . . . >? [10] <. . . . . . . . . . . . . . . . >potestate regnandi qu< . . . >uelut in urbes suas tueri <. . . . . . >potuissent! Si Romanis praestitisse ualuerunt, cur Athenas a Xerxe Minerua non defendit uel cur Delphos de manu Pyrrhi Apollo non eruit?