Latin · ~3 min
Liber Secundus
Tertullian, ad Nationes 2.17_3
Not analysed yet
[3] Nimirum Sterculus et Mutunus et Larentina prouexit hoc imperium, in ius Romanum destinatum! [4] Nam peregrinos deos non putem extraneo potius populo quam suo fauisse, sicut fierent quasi desertores et destitutores, immo proditores patrii soli quo nati, adulti, morati sepultique sunt. [5] Ita ne Iuppiter quidem Cretam Romanis fascibus premi sineret, oblitus antrum illud Idaeum Corybantiaque aera et nutricis suae iucundissimum odorem! Nonne omni Capitolio sepulchrum suum praeposuisset, ut illa potius terra regnaret, quae cineres Iouis tegit? [6] Vellet Iuno urbem suam "posthabita Samo" dilectam et utique Aeneadarum ignibus adoleri? Quod sciam: hic illius arma, hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tunc tenditque fouetque.