Latin
Liber Secundus
Tertullian, ad Nationes 2.2_14
Not analysed yet
[14] De mundo deos di dicimus. Hinc enim physicum theologiae genus cogunt, qui elementa deos tradiderunt, ut Dionysius Stoicus trifariam deos diuidens unam uult speciem quae in promptu sit, ut Solem, Lunam, <. . . . . . . . >; aliam, quae non compareat, ut Neptunum; reliquam, quae de hominibus ad diuinitatem transisse dicitur, ut Herculem Amphiaraum. [15] Aeque Arcesilaus trinam formam diuinitatis inducit, Olympios, Astra, Titanios, de Caelo et Terra; ex his, Saturno et Ope, Neptunum, Iouem et Orcum, et ceteram successionem. [16] Xenocrates Academicus bifariam facit Olympios et Titanios, qui de Caelo et Terra. [17] Aegyptiorum plerique quattuor deos credunt, Solem et Lunam, Caelum ac Terram. [18] Cum reliquo igni superno deos ortos Democritus suspicatur, cuius instar uult esse naturam Zenon. [19] Vnde et Varro ignem mundi animum facit, ut perinde in mundo ignis omnia gubernet sicut animus in nobis. [20] Atqui uanissime. "Qui cum est," inquit, "in nobis, ipsi sumus; cum exiuit, emorimur." Ergo et ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur.