Latin · ~3 min
Liber Secundus
Tertullian, ad Nationes 2.3_1
Not analysed yet
III. [1] His ita expeditis uidemus physicum istud ad hoc subornatum, ut deos elementa contendat, cum ex his etiam alios deos natos alleget; dei enim nonnisi de deis nascerentur. [2] Quos quoniam in mythico apud poetas plenius suo loco examinabimus, tamen, quod de ipsis interim retractandum est, quod ad praesentem speciem facit, simul et de praesenti specie ad ipsos <. . . . . . . . . >,ostensuri sumus deos nullo modo uideri posse, qui de elementis nati dicuntur, ut iam hinc praeiudicatum sit deos elementa non esse, quia qui de elementis nati dicuntur, dei non sunt; [3] aeque, demonstrantes elementa deos non esse, ad illam agnatorum speciem praestruemus iure deos non esse defendi, quorum parentes, id est elementa, dei non sint.