Latin
Liber Secundus
Tertullian, ad Nationes 2.3_4
Not analysed yet
[4] Scimus deum de deo nasci, quemadmodum de non deo non deum. Igitur, quod elementa contineat mundus iste (ut summaliter tractem de uniuersitate, partibus eius praeministrans, �nam quae condicio eius, eadem utique erit et elementorum ut membrorum �),aut ab aliquo institutus sit necesse est, qua Platonis humanitas, aut a nullo, qua Epicuri duritia; et si institutus est, habendo initium habebit et finem. [5] Ita quod aliquando non fuit ante initium et quandoque non erit post finem. ,non capit utique uideri deus, carens substantia diuinitatis, id est aeternitate, quae sine initio et fine censetur. [6] Si uero institutus omnino non est ac propterea deus habendus, quod ut deus neque initium neque finem sui patitur, quomodo quidam assignant elementis, quae deos uolunt, generationem, cum Stoici negent quicquam de deo nasci? Item quomodo uolunt, quos de elementis natos ferunt, deos haberi, cum deum negent nasci? [7] Itaque quod mundi erit, hoc elementis adscribetur, caelo dico et terrae et sideribus et igni, quae deos et deorum parentes aduersus negatam generationem dei et natiuitatem frustra uobis credi proposuit Varro et qui Varroni indicauerunt animalia esse caelum et astra.