Latin · ~8 min
Liber Secundus
Tertullian, ad Nationes 2.4_1
Not analysed yet
IV. [1] Aiunt quidam propterea deos appellatos, quod qe/ein id est i3esqai pro currere ac motari interpretatio est. Ergo iam uocabulum istud non est alicuius maiestatis: a cursu enim et motu, non a potestatis eis dominatione formatum est. [2] Sed cum etiam ille unus Deus, quem colimus, qeo_j cognominetur nec tamen aut motus ullus aut cursus eius appareat, quia nec uisibilis cuiquam sit, palam est ut uocabulum istud sit aliunde sumptum propriumque, quia a se natiuum, diuinitatis inuentum. [3] Itaque semota interpretationis eius astutia ueri similius est, non a cursu et motu qeou_j dictos, sed de appellatione ueri dei mutuatum, uti quos aeque deos excudis setis, qeou_j cognominaretis. [4] Denique quam ita sit, probatio suppetit, cum etiam uniuersos deos uestros, in quibus nullius cursus aut motus officium denotatur, qeou_j communiter appelletis. [5] Itaque si [aeque] qeou_j aeque immobiles, disceditur uocabuli interpretatione pariter et diuinitatis opinione, qua de cursu et motu modulata rescinditur. [6] Quodsi nomen istud proprium diuinitatis et simplex nec interpretatorium in illo deo reprehensum, in cetera quae deos uultis translatum, docete etiam qualitatis inter illos esse consortium, ut iure consistat collegium nominis communione substantiae. [7] Porro qeo_j ille iam hoc solo quod non sit in promptu, uacat a comparatione eorum qui in promptu sunt et uisui et sensui. [8] Sed sensui satis quod est testimonii ad diuersitatem occulti et manifesti renuntiatio: si elementa palam proposita omnibus, si contra deus nemini, quomodo poteris ex ea parte quam non uidisti, quae uides congredi? [9] Cum ergo non habes con iungere sensu neque ratione, quid uocabulo coniungis, ut coniungas etiam potestate? [10] Ecce enim Zeno quoque materiam mundialem a deo separat, uel sic eum per illam tamquam mel per fauos transisse dicit. [11] Itaque materia et deus duo uocabula, duae res: pro discrimine uocabulorum etiam res separantur, etiam materiae condicio uocabulum sequitur. [12] Quodsi materia non deus, quia sic et appellatio praescribit, quomodo quae sunt in materia id est elementa, dei habebuntur, cum membra a corpore aliena esse non possint?