Latin · ~4 min
Liber Secundus
Tertullian, ad Nationes 2.4_13
Not analysed yet
[13] Sed quid ego cum argumentationibus physiologicis? Sursum mens ascendere debuit de statu mundi, non in in- certa descendere. [14] Rotunda mundo Platonica forma: quadratum eum angulatumque commentum ab aliis, credo, circino rotundo ita collegit, quod sine capite solum credi laborat. [15] Sed Epicurus, qui dixerat: "quae super nos, nihil ad nos," cum et ipse caelum inspicere desiderat, solis orbem pedalem deprehendit. Adhuc scilicet frugalitas et in caelis agebatur. [16] Denique ut ambitio profecit, etiam sol aciem suam extendit; ita illum orbe maiorem Peripatetici denotauerant. [17] Oro uos, quid sapit coniecturarum libido? Quid probat tanta praesumptione asseuerationis otium affectatae morositatis eloquii artificio adornatum? [18] Merito ergo Milesius Thales, dum totum caelum examinat et ambulat oculis, in puteum cecidit turpiter, multum inrisus Aegyptio illi: "in terra", inquit, "nihil perspiciens caelum tibi speculandum existimas?" [19] Itaque casus eius per figuram. philosophos notat, scilicet eos, qui stupidam exerceant curiositatem, in res naturae quam prius in artificem eius et praesidem, in uacuum <. . . . . . . >dum habituros.