Latin
Liber Secundus
Tertullian, ad Nationes 2.5_1.1
Not analysed yet
V. [1] Quin ergo ad humaniorem aliquanto conuertimur opinionem, quae de communi omnium sensu et simplici ¦ ¦ coniectura deducta uideatur? [2] Nam et Varro meminit eius, creditam propterea dicens elementorum diuinitatem, quod nihil omnino sine suffragio illorum gigni ali prouehi possit ad uitae humanae [et] conseruationem, [3] quando ne ipsa quidem corpora aut animas sufficere licuisset sine elementorum temperamento, quo habitatio ista mundi circulorum condicionibus foederata praestatur, nisi quod hominum incolatui denegauit enormitas frigoris aut caloris, [4] proptereaque deos credi solem, qui diei de suo cumulet, fruges caloribus expediat et annum stationibus seruet, lunam, solacium noctium, patrocinium mensium; �gubernaculis; [5] item sidera, signacula quaedam temporum ad rurationem notandorum; ipsum denique caelum, sub quo omnia, [in] terram, super quam omnia, et quicquid illorum inter se ad commoda humana conspirat; [6] nec tantum de beneficiis fidem diuinitatis elementis conuenire, sed etiam de diuersis quae tamquam de ira et offensa eorum incidere soleant, ut fulmina, ut grandines, ut ardores, ut aurae pestilentes, item diluuia, item hiatus motusque terrarum; [7] et iure credi deos, quorum natura honoranda sit in secundis, metuenda sit in aduersis, domina scilicet iuuandi et nocendi. [8] Porro si ista sentiuntur in communi conuersatione, non perinde rebus ipsis quibus iuuantur siue laeduntur aut gratias referunt aut querellas intendunt, sed his, sub quorum iure et potestate operatio rerum decurrit. [9] Nam in uoluptatibus quoque non tibiae aut citharae coronam ad praemium adiudicatis, sed artifici qui tibiam et citharam suauitatis temperet ui. [10] Aeque cum quis ualetudine male est, non lanis nec antidotis aut malagmatibus ipsis gratiam meministis, sed medicis, quorum opera atque prudentia remedia proueniunt. [11] Item in aduersis: qui ferro sauciantur, non dolorem ipsum aut lanciam accusant, sed hostem uel latronem, et quos ruina opprimit, non tegulas aut imbrices arguunt, sed uetustatem, sicut et naufragi non petris et fluctibus imputant, sed procellae. [12] Merito :certum enim est, quodcumque fit, ei adscribendum, non per quod fit, sed a quo fit, quia is est caput facti, qui et ut fiat et per quod fiat, instituit (et sunt in omnibus rebus tres tituli isti: quod est, per quod est, et a quo est), quia prius esse qui quid uelit fieri, �et quod possit inueniri. [13] Et ita recte in ceteris agitis auctorem considerantes; at in physicis contra naturam regula uestra, quam in ceteris sapientiam iudicatis, disceditis, auferendo summum gradum auctoris, et quae fiunt, non a quo fieri **. [14] Ita credere contingit elementorum potestates et arbitria esse quae sunt seruitutes et officia. Nos in ista inuestigatione aliciuus artificis intus et domini **,seruitutes autem contendimus elementorum ex operis eorum, quas facis potestates. [15] Sed dei non seruiunt; ea igitur quae seruiunt, dei non sunt. Aut doceant uulgo fieri, ut de licentia passiuitatis libertas approbetur, de libertate dominatio, de dominatione diuinitas intellegatur. [16] Nam si omnia haec super nos certis curriculis, legitimis decursibus, propriis spatiis, aequis uicibus sub legis instar constituta uoluendis temporibus et exercendis temporum ducatibus occurrere meminerunt, [17] <. . . . . >e< . >ipsa obseruatione condicionum suarum et fide operum et instantia <. . . . . >uum et cura demutationum, memoria reciprocationum aliquam dominationem sibi praeesse persuadeant uobis, cui apparere uideatur uniuersa negotiatio mundialis perueniens ad humani generis utilitatem <. . >e< . . . . . . . >nem? [18] Non enim potes dicere ea sibi agere ista ac sibi curare nec quicquam hominum causa disponere, cum propterea defendas elementis diuinitatem quod ab illis aut iuuari te aut laedi sentias; nam si sibi praestant, nihil eis debes.