Latin · ~3 min
Liber Secundus
Tertullian, ad Nationes 2.8_1
Not analysed yet
VIII. [1] Superest gentile illud genus inter populos deorum quos libidine sumptos, non pro necessitate ueritatis, docet priuata notitia. [2] Deum ego existimo ubique notum, ubique praesentem, ubique dominantem, omnibus colendum, omnibus demerendum. [3] Atenim cum illi quoque, quos totus orbis communiter colit, excidant probationi uerae diuinitatis, quanto magis isti, quos ne ipsi quidem municipes sui norunt? [4] Nam quae idonea auctoritas praecucurrit eiusmodi theologiae, quam etiam fama destituit? [5] Quanti sunt qui norint uisu uel auditu Atargatim Syrorum, Caelestem Afrorum, Varsutinam Maurorum, Obodan et Dusarem Arabum, Belenum Noricum, [6] uel quos Varro ponit: Casiniensium Deluentinum, Narniensium Visidianum, Atiniensium Numiternum, Asculanorum Anchariam, et quam �praeuerint, Vulsiniensium Nortiam, quorum ne nominum quidem dignitas humanis cognominibus distat? [7] Satis rideo etiam deos decuriones cuiusque municipii, quibus honor intra muros suos determinatur.