Latin · ~3 min
Liber Secundus
Tertullian, ad Nationes 2.8_16
Not analysed yet
[16] Hunc Serapidem ex suggestu quo caput eius ornatum, uocauerunt; cuius suggestus modialis figura frumentationis eius memoriam obsignat, et curam frugum super caput eius fuisse ipsis spicis, quibus per ambitum notatur, apparet. [17] Propterea et canem, quem apud inferos deputant, sub dextera eius dicauerunt, quod sub manu eius compressa turba Aegyptiorum. [18] (�Et Phariam adiungunt, quam filiam Pharao deriuatio nominis esse demonstrat. Nam et tunc Pharao inter cetera honorum et remunerationum filiam quoque in matrimonium ei dederat. �)[19] Sed quia et feras et homines colere susceperant, utramque faciem in unum Anubin contulerunt, in quo naturae condicionisque suae potius argumenta uideri posset consecrasse gens rixosa, suis regibus recontrans, in extraneis deiecta, sane et gula et spurcitia canibus par, par etiam seruitute ipsa.