Latin · ~2 min
Book 1
Tertullian, ad Uxorem 1.3_4
Not analysed yet
[4] Atenim quanto melius est neque nubere neque uri. Etiam in persecutionibus melius ex permissu fugere de oppido in oppidum, quam comprehensum et distortum negare. At quanto beatiores, qui ualent beata testimonii confessione excedere. Possum dicere: quod permittitur, bonum non est. Quid enim? Necesse est mori mihi. Si probor, bonum est. Quod si timeo. . . Quod permittitur, suspectam habet permissionis suae causam. Quod autem melius est, nemo permisit, ut indubitatum et sua sinceritate manifestum.