Latin · ~2 min
Book 1
Tertullian, ad Uxorem 1.3_5
Not analysed yet
[5] Non propterea appetenda sunt quaedam, quia non uetantur ----etsi quodammodo uetantur, cum alia illis praeferuntur: praelatio enim superiorum dissuasio est inferiorum ----,non ideo quid bonum est, quia malum non est, nec ideo malum non est, quia non obest. Porro plene bonum hoc antecedit, quod non modo non obest, sed insuper prodest. Namque malle debes quod prodest quam quod non obest.