Latin
C32
Tertullian, Adversus Hermogenem C32
Not analysed yet
XXXII. [1] Haec responderim pro scriptura praesenti, quatenus hic solorum corporum factitationem commendar e uidetur caeli et terrae. Sciit esse qui ultro in corporibus et membra cognoscerent et ideo compendio usa est, prouidit tamen et hebetes et insidiosos qui dissimulato tacito intellectu ipsi[u]s quoque membris uerbum factitationis significator<i>um exigerent. Itaque et propter istos singulas species factas docet aliis in locis. [2] Habe s Sophiam prior autem abysso genita sum dicentem, ut credas abyssum quoque genitam, id est factam, quia et filios facimus, licet generemus. Nihil interest facta an nata sit abyssus, dum initium detur illi, quod non daretur, si materiae sub iecta esset. De tenebris uero ipse do minus per Esaiam: Ego qui struxi lucem et feci tenebras. De spiritu aeque Amos: Qui solidat tonitruum et condit spiritum et adnuntiat in homines Christum suum, eum spiritum conditum ostendens qui in terras conditas deputabatur, qui super aquas ferebatur, librator et adflator et animator uniuersitatis, non ut quidam putant ipsum deum significari spiritum, quia deus spiritus -neque enim aquae dominum sustinere sufficerent ----,sed eum spiritum dicit de quo etiam uenti constiterunt, ut ait per Esaiam: Quia spiritus a me exiuit et flatum omne<m> ego feci. Item de aquis eadem Sophia: Et quomodo firmos ponebat fontes quae sub caelo, ego eram modulans cum ipso. [3] Cum ergo et eas species pro b amus a deo factas, etsi in Genesi tantummodo nomina<n>tur sine factitationis mentione, respondebitur fortasse ex diuerso plane factas eas sed ex materia, ut stilus quidem Moysei, Et tenebrae super abyssum et spiritus dei super aquas ferebatur, materiam sonet, ceterae uero scripturae quae ex materia factae sunt species in disperso demonstrent. [4] Ergo sicut terra de terra, ita et abyssus ex abysso et tenebrae ex tenebris et spiritus et aquae ex spiritu et aquis constiterunt. Et sicut supra diximus, non potuit informis fuisse materia, <si> species habebat, ut et aliae ex ea sint confectae; nisi quod non aliae sed ipsae ex semetipsis, siquidem non capit diuers[it]as fuisse quae i isdem nominibus eduntur, quo[d] iam et operatio diuina otiosa uideri possit, si qua e erant fecit, cum generosiora esse<n>t quae non erant facta quam si fierent. [5] Igitur ut concludam, aut materiam tunc significauit Moyses scribens: Et tenebrae super abyssum et spiritus dei super aquas ferebatur --at cum ha e species alibi postea demonstrantur factae a deo, debuerunt aeque demonstrari ex materia quam Moyses pr ae miserat factae ----aut si species istas et non materiam significauit Moyses, ubi materia demonstrata sit quaero.