Latin
C33
Tertullian, Adversus Hermogenem C33
Not analysed yet
XXXIII. [1] Sed dum illam Hermogenes inter colores suos inuenit ----inter scripturas enim dei inuenire non potuerit ----satis est quod omnia et facta a deo constat et ex materia facta non constat; quae etiam si fuisset, ipsam quoque a deo factam credidissemus, quia nihil innatum praeter deum praescribentes obtineremus. In hunc usque articulum locus est retractatui, donec ad scripturas prouocata deficiat exhibitio materiae. Expedita summa est: nihil inuenio factum ni si ex nihilo, quia quod factum inuenio non fuisse cognosco. Etiam si quid ex aliquo factum est, ex facto habet censum, u t ex terra herba et fructus et pecudes et figuratio hominis ipsius, ut ex aquis natatiles et uolatiles animae. Huiusmodi origin e s rerum ex his prolatarum potero materias appellare sed factas a deo et ipsas.