Latin
Lines 1_1.23-1_1.27
Tertullian, Adversus Iudaeos 1_1.23-27
Not analysed yet
Itaque ostendentes et numerum annorum et tempus LX et II et dimidiae ebdomadarum adimpleta, quibus completis venisse Christum id est natum, videamus, quid aliae VII et dimidia ebdomades quae sunt subdivisae in abscisione priorum ebdomadarum, in quo actu sint adimpletae. [16] Post enim Augustum, qui supervixit post nativitatem Christi annis XV, efficiuntur: cui succedit Tiberius Caesar et imperium habuit annis XX et II mensibus VII diebus XX et VIII huius quintodecimo anno imperii patitur Christus annos habens quasi XXX cum pateretur ; item Caius Caesar qui et Caligula annis III mensibus VIII diebus XIII; Nero annis XI mensibus IX diebus XIII; Galba mensibus VII diebus VI; Otho mensibus III diebus V; Vitellius mensibus VIII diebus XX et VIII. Vespasianus anno primo imperii sui debellat Iudaeos et fiunt anni L et II menses VI nam imperavit annis XII ,atque ita in die suae expugnationis Iudaei impleverunt ebdomadas LXX praedictas in Danielo.
[17] Igitur expletis his quoque temporibus et debellatis Iudaeis postea cessaverunt illic libamina et sacrificia quae exinde illic celebrari non potuerunt. Nam et unctio illic exterminata est post passionem Christi; erat enim praedictum exterminari illic unctionem, sicut in psalmis erat prophetatum: Exterminaverunt manus meas et pedes . [18] Quae passio Christi [huius exterminium] intra tempora LXX ebdomadarum perfecta est sub Tiberio Caesare, consulibus Rubellio Gemino et Rufio Gemino mense Martio temporibus paschae, die octavo Kalendarum Aprilium, die primo azymorum quo agnum occiderunt ad vesperam, sicut a Moyse fuerat praeceptum. Itaque omnis synagoga filiorum Israelis eum interfecit dicentes ad Pilatum, cum eum vellet dimittere: Sanguis huius super nos et super filios nostros, et: Si hunc dimiseris, non es amicus Caesaris, ut adimpleri omnia possent quae de eo fuerant scripta.
IX. [1] Incipiamus igitur probare nativitatem Christi a prophetis esse nuntiatam, sicut Esaias praedicat: Audite domus David! Non pusillum vobis certamen cum hominibus, quoniam deus praestat agonem; propter hoc ipse deus dabit vobis signum: ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitur nomen eius Emmanuel, quod interpretatur nobiscum deus; butyrum et mel manducabit, quoniam priusquam cognoscat infans vocare patrem aut matrem accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. "Itaque, dicunt Iudaei, provocemus istam praedicationem Esaiae et faciamus comparationem, an Christus qui iam venit, competat illi primo nomen quod Esaias praedicavit et signa eius quae de eo nuntiavit; et quidem Esaias praedicat eum Emmanuel vocitari oportere, dehinc virtutem sumpturum Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. [2] Porro iste, dicunt, qui venit neque sub eiusmodi nomine est dictus neque re bellica functus." At nos e contrario admonendos eos existimamus, cohaerentia quoque huius capituli recognoscant. Subiuncta est enim interpretatio Emmanuel 'nobiscum deus', uti non solum sonum nominis spectes sed et sensum. Sonus enim Hebraicus quod est Emmanuel interpretationem habet quod est nobiscum deus. [3] Quaere ergo, an ista vox 'nobiscum deus' quod est Emmanuel exinde quod Christus inluxit agitetur in Christo, et, puto, non negabis. Nam qui ex Iudaismo credunt in Christum, ex quo in eum credunt, Emmanuel, cum volent dicere nobiscum deum esse, significant, atque ita constat iam venisse illum qui praedicabatur Emmanuel, quia quod significat Emmanuel venit id est nobiscum deus. [4] Aeque sono nominis inducuntur, cum virtutem Damasci et spolia Samariae et regnum Assyriorum sic accipiunt, quasi bellatorem portendant Christum, non animadvertentes quia scriptura praemittat: Quoniam priusquam cognoscat puer vocare patrem aut matrem accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum . [5] Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an virum iam Christum exhibere ista aetas posset nedum imperatorem; scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans et signum belli non tuba sed crepitaculo daturus nec ex equo vel de muro sed de nutricis aut gerulae suae dorso sive collo hostem designaturus atque ita Damascum et Samariam pro mammis subacturus. [6] Aliud est, si penes vos infantes in proelia erumpunt, credo, ad solem uncti prius dehinc pannis armati et butyro stipendiati, qui ante norint lanciare quam lancinare. Enimvero si nusquam hoc natura concedit, ante militare quam virum facere, ante virtutem Damasci sumere quam patrem nosse, sequitur ut figurate pronuntiatum videatur.