Latin · ~12 min
1_1.29
Tertullian, Adversus Iudaeos 1_1.29
Not analysed yet
[7] "Sed et virginem, dicunt, parere natura non patitur et tamen credendum est prophetae." Et merito; praestruxit enim fidem incredibili rei dicendo quod signum esset futurum: Propterea, inquit, dabitur vobis signum: ecce virgo concipiet in utero et pariet filium . Signum autem a deo, nisi novitas aliqua monstruosa fuisset, signum non videretur. [8] Denique si, quando ad deiciendos aliquos ab hac divina praedicatione vel convertere simplices quosque gestitis, mentiri audetis, quasi non virginem sed iuvenculam concepturam et parituram scriptura contineat, hinc quoque revincimini, quod nihil signi videri possit res cotidiana, iuvenculae scilicet praegnatus et partus. In signum ergo nobis posita virgo mater merito creditur, infans vero bellator non aeque. [9] Neque enim et hic signi ratio versaretur, sed signo nativitatis novae adscripto exinde post signum alius iam ordo infantis edicitur, mel et butyrum manducaturum. Nec hoc utique in signum; est infantiae. "Sed accepturum virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum, hoc est mirabile signum." [10] Servate modum aetatis et quaerite sensum praedicationis, immo reddite veritati quae credere non vultis,et intellegitur prophetia quae renuntiatur expuncta. credantur orientales illi magi infantiam Christi regem auro et ture munerantes, et accepit infans virtutem Damasci sine proelio et armis. [11] Nam praeter quod omnibus notum est orientis virtutem id est enim vires auro et odoribus pollere solitam, certe est divinis scripturis virtutem ceteram quoque gentium aurum constituere, sicut per Zachariam dicit: Et Iudas praetendet apud Hierusalem et congregabit omnem valentiam populorum per circuitum, aurum et argentum . [12] Nam de hoc auri munere etiam David dicit: Et dabitur illi ex auro Arabiae, et rursus: Reges Arabum et Saba dona adferent illi . Et magos reges fere habuit oriens et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transscripta esset in Syrophoenicen ex distinctione Syriarum. Cuius tunc virtutem Christus accepit accipiendo insignia eius, aurum scilicet et odores, spolia autem Samariae ipsos magos, qui, cum illum cognovissent et muneribus honorassent et genu posito adorassent qua dominum et regem sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti Samariae id est idololatriae, credentes videlicet in Christum. [13] Idololatriam enim Samariae nomine notavit, ut ignominiosae ob idololatriam quae desciverat tunc a deo sub rege Hieroboam. Nec hoc enim novum scripturis divinis, figurate uti translatione nominum ex comparatione criminum. [14] Nam archontas Sodomorum appellat archontas vestros et populum vestrum populum Gomorrae vocat, cum iam essent istae civitates olim extinctae. Et alibi per prophetam ad populum Israelem: Pater, inquit, tuus Amorraeus et mater tua Cethaea, quorum ex genere procreati non sunt, sed ob consimilem impietatem, quos aliquando etiam filios suos dixerat: Filios genui et exaltavi . [15] Sic et Aegyptus nonnumquam totus orbis intellegitur apud illum superstitionis elogio; sic et Babylon apud Iohannem nostrum Romae urbis figura est proinde et magnae et regno superbae et sanctorum debellatricis. Hoc itaque modo magos quoque Samaritanorum appellatione titulavit dispoliatos quod habuerant cum Samaritanis, ut diximus, idololatria adversus dominum. [16] Adversus regem autem Assyriorum adversus diabolum, qui adhuc se regnare putat, si sanctos a religione dei deturbet.