Latin
1_1.37
Tertullian, Adversus Iudaeos 1_1.37
Not analysed yet
X. [1] De exitu plane passionis eius ambigitis negantes passionem crucis in Christum praedicatam et argumentantes insuper non esse credendum, ut ad id genus mortis exposuerit deus filium suum, quod ipse dixit: Maledictus omnis qui pependerit in ligno . Sed huius maledictionis sensum antecedit rerum ratio. [2] Dicit enim in Deuteronomio: Si autem fuerit in aliquo delictum ad iudicium mortis et morietur et suspendetis in ligno, non manebit corpus eius in ligno, sed sepultura sepelietis eum ipsa die, quoniam maledictus a deo est omnis qui suspensus fuerit in ligno, et non inquinabitis terram quam dominus deus tuus dabit tibi in sortem . [3] Igitur non in hanc passionem Christum maledixit, sed distinctionem fecit, ut, qui in aliquo delicto iudicium mortis habuissetet moreretur suspensus in ligno, hic maledictus a deo esset, qui propter merita delictorum suorum suspenderetur in ligno. [4] Alioquin Christus qui dolum de ore suo locutus non est quique omnem iustitiam et humilitatem exhibuit, et ut supra de eo praedictum memoravimus, non pro meritis suis in id genus mortis expositus est, sed ut ea quae praedicata sunt a prophetis per vos ei obventura implerentur, sicut in psalmis ipse spiritus Christi iam canebat dicens: Retribuebant mihi mala pro bonis, et: Quae non rapueram tunc exsolvebam, et: Exterminaverunt manus meas et pedes, et: Miserunt in potum meum fel et in siti mea potaverunt me aceto, et: Super vestem meam miserunt sortem, sicuti cetera quae in illum commissuri essetis praedicta sunt. [5] Quae quidem omnia ipsa perpessus non pro actu suo aliquo malo passus est, sed ut scripturae implerentur de ore prophetarum. Et utique sacramentum passionis ipsius figurari in praedicationibus oportuerat, quantoque incredibile, tanto magis scandalum futuram si nude praedicaretur, quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam a deo quaereret.