Latin
1_1.39
Tertullian, Adversus Iudaeos 1_1.39
Not analysed yet
[6] Itaque imprimis Isaac, cum a patre hostia duceretur lignum[que] ipse sibi portans, Christi exitum iam tunc denotabat in victimam concessi a patre lignum passionis suae baiulantis. Ioseph et ipse Christum figuratus vel hoc solo, ne cursum demorer, quod persecutionem a fratribus passus est et venumdatus in Aegyptum ob dei gratiam, sicut et Christus ab Israele, carnaliter a fratribus venumdatus, a Iuda cum traditur. [7] Nam et benedicitur a patre in haec verba Ioseph: Tauri decor eius, cornua unicornis cornua eius; in eis nationes ventilabit pariter ad summum usque terrae . Non utique rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus bicornis, sed Christus in illo significabatur, taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus ut iudex aliis mansuetus ut salvator, cuius cornua essent crucis extima nam et in antemna navis quae crucis pars est hoc extremitates eius vocantur ,unicornis autem medio stipite palus. [8] Hac denique virtute crucis et hoc more cornutus universas gentes et nunc ventilat per fidem auferens a terra in caelum et tunc ventilabit per iudicium deiciens de caelo in terram. Idem erit et alibi taurus apud eandem scripturam. Cum Iacob in Simeonem et Levi porrexit benedictionem, de scribis et pharisaeis prophetat; ex illis enim deducitur census illorum. [9] Interpretatur enim spiritaliter sic: Simeon et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua secta, qua scilicet Christum sunt persecuti; in concilium eorum ne veniat anima mea et in statiomm eorum ne incubuerint viscera mea, quoniam in indignatione sua interfecerunt homines, id est prophetas, et in concupiscentia sua subnervaverunt taurum, id est Christum quem post necem prophetarum interfecerunt et nervos eius suffigendo clavis desaevierunt. [10] Ceterum vanum, si post homicidia iam ab eis commissa +aliis et non ipsis +exprobrat carnificinam. Iam vero Moyses quid utique tunc tantum, cum Iesus adversus Amelech proeliabatur, expansis manibus orabat residens, quando in rebus tam attonitis magis utique genibus positis et manibus caedentibus pectus et facie humi volutante orationem commendare debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini Iesu dicebat dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis habitus quoque erat necessarius, per quam Iesus victoriam esset relaturus? Idem rursus Moyses post interdictam omnis rei similitudinem cur aereum serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum Israeli salutare proposuit eo tempore quo a serpentibus post idololatriam exterminabantur, nisi quod hic dominicam crucem intentabat, qua serpens diabolus designabatur et laesus quisque ab eiusmodi colubris id est angelis eius a delictorum peccantia ad crucis istius sacramenta intentus salvus efficiebatur? nam qui in illam tunc respiciebat a morsu serpentium liberabatur.