Latin
Lines 1_1.47-1_1.49
Tertullian, Adversus Iudaeos 1_1.47-49
Not analysed yet
[10] Itaque quoniam impletae prophetiae per adventum eius id est per nativitatem quam supra memoravimus et passionem quam evidenter ediximus, propterea et Daniel signari visionem et propheten dicebat, quoniam Christus est signaculum omnium prophetatum adimplens omnia quae retro erant de eo nuntiata; post enim adventum eius et passionem ipsius iam non visio neque prophetes. Unde firmissime dicit adventum eius signare visum et prophetiam. [11] Itaque ostendentes et numerum annorum et tempus LX et II et dimidiae ebdomadarum adimpletarum probavimus tunc venisse Christum id est natum, et septem et dimidiae ebdomadarum, quae sunt subdivisae in abscisione priorum ebdomadarum, intra quae tempora passum ostendimus Christum atque ita LXX ebdomadibus conclusis et civitate exterminata et sacrificium et unctionem exinde cessare.
Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quod talis probatur qualis adnuntiabatur [ut] iam ex ista consonantia scripturarum, qua ex praeiudicio maioris partis adversus Iudaeos elocuti sumus; neque enim in dubium deducant vel negent quae scripta proferimus, ut ex hoc quoque paria esse scripturis divinis negare non possint, ut quae post Christum futura praecanebantur adimpleta cognoscantur. [12] Neque, nisi ille venisset post quem habebant expungi quae nuntiabantur, quae completa sunt etiam probarentur. XII. [1] Aspice universas nationes de voragine erroris humani exinde emergentes ad dominum deum creatorem et Christum eius, et, si audes negare prophetatum, statim tibi promissio patris occurrit in psalmis dicens: Filius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae . [2] Nec poteris alium dei filium dicere quam Christum aut terminos terrae David potius promissos qui intra unicam Iudaeam regnavit quam Christo qui totum iam orbem evangelii sui fide cepit, sicut per Esaiam dicit: Ecce dedi te in dispositionem generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, utique errantium, solvere de vinculis vinctos, id est de delictis liberare, et de domo carceris ,id est mortis, sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet. Quae si per Christum eveniunt, non in alium erunt prophetata quam per quem expuncta consideramus.