Latin
1_1.51
Tertullian, Adversus Iudaeos 1_1.51
Not analysed yet
XIII. [1] Igitur quoniam filii Israelis adfirmant nos errare recipiendo Christum qui iam venit, praescribamus eis ex ipsis scripturis iam venisse Christum qui praedicabatur, quamvis ex temporibus Danielis praedicantis probaverimus iam venisse Christum qui nuntiabatur. Nasci enim eum oportuit in Bethleem Iudae. [2] Sic enim scriptum est in propheta: Et tu, Bethleem, non minima es in ducibus Iudae; ex te enim exiet dux qui pascet populum meum Israelem . Si autem adhuc natus non est, qui processurus dux de tribu Iuda ex Bethleem nuntiabatur? [3] Oportebat enim eum de tribu Iuda et a Bethleem procedere. Animadvertimus autem nunc neminem de genere Israelis in civitate Bethleem remansisse exinde quo interdictum est, ne in confinio ipsius regionis demoretur quisquam Iudaeorum, ut hoc quoque esset adimpletum, id est propheta: [4] Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae id est quod belli tempore eis evenerit ,regionem vestram in conspectu vestro exteri comedent, et deserta et subversa erit a populis alienis, id est a Romanis. Et alio loco sic propheta dicit: Regem cum claritate videbitis, id est Christum facientem virtutes in gloriam dei patris, et oculi vestri videbunt terram de longinquo, quod vobis pro meritis vestris post expugnationem Hierusalem prohibitis ingredi in terram vestram de longinquo eam oculis tantum videre permissum est; anima, inquit, vestra meditabitur timorem, scilicet quod tempore excidii sui passi sunt. [5] Quomodo igitur nascetur dux de Iuda et quatenus procedet de Bethleem, sicuti divina prophetarum volumina nuntiant, cum nullus omnino sit illic in hodiernum derelictus ex Israele, cuius ex stirpe possit nasci Christus? Si enim secundum Iudaeos adhuc non venit, cum venire coeperit unde unguetur? [6] Lex enim praecepit in captivitate non licere unctionem chrismatis regalis confici. Si autem iam nec unctio est illic, ut Daniel prophetavit dicit enim exterminabitur ,ergo iam non est illic unctio, quia nec templum ubi erat cornu de quo reges unguebantur. [7] Si ergo non est unctio, unde unguetur dux qui nascetur in Bethleem aut quomodo procedet de Bethleem, cum de semine Israelis nullus omnino sit in Bethleem?