Latin
1_1.59
Tertullian, Adversus Iudaeos 1_1.59
Not analysed yet
XIV. [1] Discite nunc ex abundantia erroris vestri ducatum. Duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos, totidem adventus eius praenotatos: unum in humilitate, utique primum, cum tamquam ovis ad victimam deduci habebat et tamquam agnus ante tondentem sine voce sic non aperiens os, ne aspectu quidem honestus. [2] Adnuntiavimus enim, inquit, de illo: sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non erat ei species neque gloria, et vidimus eum et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga positus et sciens ferre infirmitatem, scilicet ut positus a patre in lapidem offensionis et minoratus ab eo modicum citra angelos,vermem se pronuntians et non hominem, ignominiam hominis et abiectionem populi. [3] Quae ignobilitatis argumenta primo adventui competunt sicut sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus in consummationem et petra sane illa apud Danielem de monte praecisa quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. [4] De quo secundo adventu eius prophetes: Et ecce cum nubibus caeli tamquam filius hominis veniens venit usque ad veterem dierum et aderat in conspectu eius et qui adsistebant adduxerunt illum; et data est ei potestas regia et omnes nationes terrae secundum genus et omnis gloria serviens illi et potestas illius aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur . [5] Tunc scilicet speciem honorabilem et decorem habiturus est indeficientem supra filios hominum tempestivus enim decore ultra filios hominum; effusa est gratia [inquit] in labiis tuis, propterea benedixit te deus in saecula; accingere ensem tuum circa femur tuum, potentissime tempestivitate et pulchritudine tua ,cum et pater, posteaquam diminuit illum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronavit illum et subiecit omnia sub pedibus eius. [6] Et tunc cognoscent eum quem pupugerunt et caedent pectora sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnoverint eum in humilitate condicionis humanae constitutum. Et homo est, inquit Hieremias, et quis cognoscet illum, quia et nativitatem eius, inquit Esaias, quis enarrabit?