Latin · ~10 min
1_1.57
Tertullian, Adversus Iudaeos 1_1.57
Not analysed yet
[24] Igitur quoniam adhuc contendunt Iudaei necdum venisse Christum quem tot modis adprobavimus venisse, recognoscant [Iudaei] exitum suum quem post adventum Christi relaturi praedicabantur ob impietatem qua eum et despexerunt et interfecerunt. Primo enim ex qua die secundum dictum Esaiae proiecit homo abominamenta sua aurea et argentea quae fecerunt adorare vanis et nocivis, id est ex quo gentes nos dilucidati pectora per Christi veritatem proiecimus idola, vident Iudaei et quod sequitur expunctum. [25] Tulit enim dominus Sabaoth a Iudaeis et ab Hierusalem inter cetera et sapientem architectum qui aedificat ecclesiam, dei templum et civitatem sanctam et domum domini. Nam exinde destitit apud illos dei gratia et mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super vineam Sorech, id est caelestibus beneficiis, ne provenirent domui Israelis. [26] Fecerat enim spinas ex quibus Christum coronaverat et non iustitiam sed clamorem quo in crucem eum extorserat. Et ita subtractis charismatis prioribus lex et prophetae usque ad Iohannem fuerunt et piscina Bethsaida usque ad adventum Christi: [valetudines ab Israele curare] desiit a beneficiis deinde, cum ex perseverantia furoris sui nomen domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: Propter vos nomen domini blasphematur in gentibus . Ab illis enim incepit infamia, et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum. Qui cum ista commisissent nec intellexissent Christum in tempore suae visitationis venientem, facta est terra eorum deserta et civitates eorum igni exustae; regionem ipsorum sub eorum conspectu extraneis devorantibus derelicta est filia Sion tamquam specula in vinea, velut in cucumerario casula, ex quo scilicet Israel dominum non cognovit et populus eum non intellexit, sed dereliquit magis et ad indignationem provocavit sanctum Israelis. [27] Sic et machaerae condicionalis comminatio: Si nolueritis nec obaudieritis, gladius vos comedet . Ex quo probamus machaeram Christum fuisse, quem non audiendo perierunt, qui et in psalmo dispersionem eis postulat a patre dicens: Disperge eos in virtute tua . Qui et rursus per Esaiam in exustionem eorum perorans: Propter me, inquit, haec facta sunt vobis; in anxietate dormietis . [28] Haec igitur cum pati praedicarentur Iudaei propter Christum et passos eos inveniamus et in dispersionem demorari cernamus, manifestum est propter Christum Iudaeis ista accidisse conspirante sensu scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum. [29] Aut si nondum venit Christus propter quem haec passuri praedicabantur, cum venerit ergo patientur. Et ubi tunc filia Sion relinquenda quae in Iudaea hodie <non> est? Ubi civitates exurendae quae iam in tumulis? Ubi dispersio gentis quae iam extorris est? Redde statum Iudaeae quem Christus inveniat et alium contende venire.