Latin
Book 1
Tertullian, Adversus Marcionem 1.4_1
Not analysed yet
4. [1] Sed argumentabitur quilibet posse et duo summa magna consistere, distincta atque disiuncta in suis finibus, et utique advocabit exemplum regna terrarum tanta numero et tamen summa magna in suis quibusque regionibus, et putabit ubique humana divinis conferenda. Iam ergo si huic argumentationi locus dabitur, quid prohibet, non dico et tertium et quartum deum inducere, verum tot iam numero quot et gentium reges? [2] De deo agitur, cuius hoc principaliter proprium est, nullius exempli capere comparationem. Hoc natura ipsa, si non aliquis Esaias, vel ipse per Esaiam deus, contionabitur, Cui me similabitis? Divinis forsitan comparabuntur humana, deo non ita. [3] Aliud enim deus, aliud quae dei. Denique qui exemplo uteris regis quasi summi magni, vide ne iam non possis eo uti. Rex enim etsi summum magnum. est in suo solio usque ad deum, tamen infra deum, comparatus autem ad deum excidet iam de summo magno, translato in deum. Hoc si ita, quomodo uteris eius rei exemplo ad dei comparationem quae, dum ad comparationem accedit, amittitur? [4] Quid nunc, si nec inter reges plurifarium videri potest summum magnum, sed unicum et singulare, apud eum scilicet qui rex regum ob summitatem magnitudinis etsubiectionem ceterorum graduum quasi culmen dominationis excipitur? [5] Sed etiam alterius formae reges, qui singulares in unione imperii praesunt, si minutalibus, ut ita dixerim, regnis undique conferantur in examinationem, qua constet quis eorum praecellat in substantiis et viribus regni, in unum necesse est summitas magnitudinis eliquetur, omnibus gradatim per comparationis exitum de magnitudinis summa expressis et exclusis. [6] Adeo etsi in disperso multifarium videtur summum magnum, suis viribus et sua natura et suo statu unicum est. Proinde cum duo dii conferuntur, ut duo reges et duo sununa magna, in alterum concedat necesse est unio summi magni ex sententia comparationis, quia summum ex victoria sua constat, superato aemulo alio magno, non tamen summo, atque ex defectione aemuli solitudinem quandam de singularitate praestantiae suae possidens unicum est. Ineluctabilis iste complexus in hoc sententiam constringit, aut negandum deum esse summum magnum, quod nemo patietur sapiens, aut nulli alii communicandum.