Latin
Book 1
Tertullian, Adversus Marcionem 1.5_1
Not analysed yet
5. [1] Aut quae ratio duo summa magna composuit? Primo enim exigam, cur non plura, si duo, quando locupletiorem oporteret credi substantiam divinitatis, si competeret ei numerus. Honestior et liberalior Valentinus, qui simul ausus est duos concipere, Bython et Sigen, tum usque ad xxx aeonum fetus, tanquam Aeneiae scrofae, examen divinitatis effudit. [2] Quaecunque ratio plura summa magna non patitur admitti, eadem nec duo, ut ipsa plura post unum. Post unum enim numerus. Quae potuit duo admittere, eadem potuit et plura. Post duo enim multitudo, unione iam excessa. Denique apud nos vis rationis istius ipso termino plures deos credi non sinit, quod nec duos illa regula unum deum sistens, qua deum id esse oporteat cui nihil adaequetur, ut summo magno, unicum autem sit cui nihil adaequetur. [3] Iam nunc duo summa magna, duo paria, cui operae pretio, cui emolumento deputarentur? Quid interfuit numeri, cum duo paria non different uno? Una enim res est quae eadem in duobus est. Etiamsi plura essent paria, tantundem omnia unum fuissent, nullo inter se differendo, qua paria. [4] Porro si neutrum ex duobus altero distat, iam ut ambo summa magna, qua dei ambo, neutrum plus altero praestat, nullam rationem numeri sui ostendunt, praestantiam non habentes. Numerus autem divinitatis sumraa ratione constare deberet, vel quoniam et cultura eius in anceps deduceretur. Ecce enim duos intuens deos tam pares quam duo summa magna, quid facerem? [5] Si ambos colerem, vererer ne abundantia officii superstitio potius quam religio existimaretur, quia duos tam pares etin altero ambos possem in uno demereri, hoc ipsum testimonio praestans parilitati et unitati eorum, dum alterum in altero venerarer, dum in uno mihi duo sunt. Si alterum colerem, aeque recogitarem ne suffundere viderer numeri vanitatem sine differentia supervacui, hoc est ut tutius censerem neutrum colendum quam alteram cum scrupulo colendum aut ambos vane.