Latin · ~3 min
Book 3
Tertullian, Adversus Marcionem 3.8_1
Not analysed yet
8. [1] Desinat nunc haereticus a Iudaeo, aspis quod aiunt a vipera, mutuari venenum, evomat iam hinc proprii ingenii virus, phantasma vindicans Christum. Nisi quod et ista sententia alios habebit auctores, praecoquos et abortivos quodammodo Marcionitas, quos apostolus Ioannes antichristos pronuntiavit, negantes Christum in carne venisse, et tamen non ut alterius dei ius constituerent, quia et de isto notati fuissent, sed quoniam incredibile praesumpserant deum carnem. [2] Quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit praesumptionem, aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam Christi, qui ipsum deum eius nec auctorem carnis induxerat nec resuscitatorem, optimum videlicet et in isto, et diversissimum a mendaciis et fallaciis creatoris. Et ideo Christus eius, ne mentiretur, ne falleret, et hoc modo creatoris forsitan deputaretur, non erat quod videbatur, et quod erat mentiebatur, caro nec caro, homo nec homo, proinde deus Christus nec deus.